HENRICUS III

HENRICUS III
I.
HENRICUS III.
in Salburg, nat. A. C. 1603. Obiit A. C. 1640. pater ex Iuliana Elisaberha Rhingravia, Defuncta A. C. 1653. Henrici I. (qui nat. A. C. 1639. uxorem fibi iunxit ex Comitum Hardeccensium stirpe) ac Magdalenae Iulianae (nat. A. C. 1641. θ. A. C. 1649.
II.
HENRICUS III.
cogn. Ferreus, fil. prioris, a Carolo IV. dimidiam Glogoviam, patri ereptam recepit. Obiit A. C. 1369. pater trium Henrlcorum, e quibus minimus natu, reliquis praemortuis.
III.
HENRICUS III.
cogn. Fidelis, prioris ex Anna Bohema fil. Lignitium initio renuit, quod postea fratri Boleslao, pro Uladislavia, concessit, A. C. 1244. Obiit A. C. 1266.
IV.
HENRICUS III.
cogn. Mansuctus, Brabantiae Dux, ab Alphonso Hisp. ut Imp. universalis tutor et defensor patrium Imperii, a Brabantia ad Rhenum usque constitui meruit: Obiit A. C. 1260. Pater Henrici IV. qui dein monasterium ingeressus cessit regimine, Ioh. I. et Godofredi: postreritate in Ioh. III. Exstinctâ. Idem.
V.
HENRICUS III.
cogn. Niger, post Conradum II. Patrem. Rom. Imp. A. C. 1040. adversus Oldericum Bohemorum Regem infeliciter pugnavit, tandem Oldericum superavit, Albanum, vel Ovonem, qui Petro pulso Ungariae regnum rapuerat, tribus proeliis vicit, Petro restituto, A. C. 1048. Quo ab Andrae occiso, hunc quoque subegit, Ungariam fuedum fecit, partem eius Austriam Alberto Bavaro donavit, ac primum Austriae Marchionem fecit, Lotharingum coercuit, cum Theodorico Hollando contentionem habuit, A. C. 1046. Bohemos tributarios fecit, copias sub finem anni, exercitumque validum Romam duxit; Ubi congregatâ Synodo tres Pontifices, tamquam tria teterima monstra Benedictum, Silvestrem, et Gregorium damnavit: Suitgerum Bambergensem Ep. qui Clemens II. dictus est, Pontificem in Synodo fe cit, a quo et Imperiale Diadema accepit, Romanosque a Pontificum electione prohibuit. Dein Italos quosdam Principes ad obsequium revocavit, Frisiae inde Hollandiaequeve Comites aggressurus. Conventu Wormatiae habito A. C. 1048. Brunonem, Leonis IX. nomine, Papam Benedicto IX. opposuit. A'Vandalis victus, Obiit Botfeldiae, A. C. 1056. Aet. 39. Imp. 17. Bernard. Catius, in eius vita. Bonfin. dec. 2. l. 2. Crantzius. l. 4. c. 40. Hermann. Contr. in Chron. Lambertus Shafn. in Chronol. Daubr. Hist. l. 7. etc. Pater Henrici IV. ex Agnete filia Gul. Comitis Pictav. et Guiennae Ducis. Vide et Blond. l. 3. Dec. 2.
VI.
HENRICUS III.
cogn. Pinguis, fil. Ioh. nepos Magni, Alberto praedicto geniti, Vandaliae principatum, agnatis exstinctis, nactus est. Sub eo Rostochienses a Sigismundo Imp. proscripti, et Academia quam pater Henrici Ioh fundaverat, Gryphiswaldiam annos 5. translata est, Obiit A. C. 1477. Pater, inter alios, magni, qui stirpem continuavit.
VII.
HENRICUS III.
fil. Ioh. nepos prioris, cogn. Valetudinarius, successit Patri, A. C. 1390. Aet. 11. Turbis implicitus in minori hac
aetate, provectior iam illas dissipavit, terqueve hebomadatim subditis liberum ad se accessum permisit. Lusitaniae et Granatae Rex hanc regni quietem turbatum euntes vicit; ingenti exercitu contra Mauros misso, Obiit Toleti, A. C. 1406. Regni 17. Aet. 27. Mariana l. 18. et 19.
VIII.
HENRICUS III.
fil. prioris, regimen habuit fame, peste ac Casimiri Polonici adversus Albertum II. coronam Bohemicam ambientis, expeditione infelix. Pater Ludovici, cui Henricus et Ioh. filii fuêre.
IX.
HENRICUS III.
prioris nepos, Ioh. sine Terris, Patri successit, A. C. 1216. remisso in Galliam Ludovico Galli, postmodum VIII. huius nominis quem Anglorum quidam in regnum vocaverant. A Philippo Aug. et Ludovico VIII. regiones Patri ereptas frustra repetiit, pet frartem Richardum Gallorum progresus stitit, cum Ludovico IX. pacem innit, patrte Aquitaniae ultra Garumnam contentus. Regulum Hiberniae et Wallenses compescuit, cum Baronibus dissedit, cum fratre Richardo et Henrico fil. ab iis captus; Sed hic elapsus Patrem Patruumqueve liberavit victor. Misso tandem in Orientem contra Saracenos, Eduardo fil. succcssore. Obiit A. C. 1272. Aet. 65. Regni 56. Martth. Paris. Polyd. Virg. l. 16. Froissard. etc. Ex Eleonora Provinciali, filia Raimundi Berengarii secunda, parter duorum filiorum et trium filiarum.
X.
HENRICUS III.
prius Eduardus Alexander dicuts, fratri Carolo IX. successit A. C. 1575 postquam sub Ducis Andegavensis, nomine, intestino bello, regii exercitus Dux, orbi innotuisset, et post mortem Sigismundi Aug. Rupellam tum obsidens, Pol. Rex electus esset, inde, fratris obitu audito, clam reversus. Ordin. S. Spiritus auctor A. C. 1578. ambitione guisiorum, quibus condaeus, Alenconius et Navarraeus se opposuerant, regnum rurbari vidit: Religionis libertatem mox, ita in Turonibus iuxta Lochias conbventum. per universum regnum permisit. Anno vix elapso Blesis denuo A. C. 1577. pro una Caholica religione edictum sibi extorqu???ssus, rursus res turbari indoluit, sed Mompenserii intercessione???estituta. Alenconio veneno sublato, maiores orti motus. ???narina mater, ut Navarro gradum ad successionem praecideret, de Lotharingi liberis ex Claudia filia evehendis cogitavit, Guisiis ad se id rapere contendentibus. Hinc Liga illa adco famosa, quae Peronae prius coepta, Duce Guisio, iam Philippo II. et Sixto V. suffulta lacertos movere, Religio praetexi, Carolo Cardin. ut ambitio tegeretur, regnum deferri: scisso in 3. factiones regno, quarum illa quae Regi adhaerebat, Politicorum dicta, infirm issima erat, altera Ligistarum potentissima, tertia Reformatorum, sub auspiciis
Henrici Navarri, per quos Regis latus a Ligistis petebatur, bonitate causae valide: Unde bellum trium Henricorum: quo Annas Ioyesius, Politicorum Dux, a Navarro ad Curtracum praelio victus, A. C. 1587. periit, Germani vero a Reformatis vocati, a Duce Guisso retrocedere coacti sunt. Qui tandem personâ detractâ, iam in Regem ipsum acer, primo varia frustra machinatus detegente semper insidias Polinio, tandem illo Parisiis pulso, de eo in Monasterium detrudendo consilia agitavit, iamqueve omnia infra se despexit: paulo post Blesis, quo ab Henrico Rege pellectus erat, in eo ipso cubiculo, in quo olim de Laniena Paris. deliberatum, trucidatus, unâ cum fratre Ludovico Cardin. Sed hîc malorum nullus finis. Rex. a Pontifice excomm unciatus, ut Ligistis sub Meduanio Duce formidolosis par esset, ad Navarrum et Reformatos confugit, quorum copiis subnixus Lutetiae iam gravis imminebat: cum Iacobus Clemens, Dominicanus, illum cultro nefario letaliter sauciavit: Obiit A. C. 1589. Aet. 39. Regni 15. Postquam prius Ordines, de non obtrudenda religione ut monuisset, Navarrum vero sussessorem designasset: Frustra a Gulielmo Hasso praemnitus, a capite raso sibi caveret. Ex Claudia Lotharinga nullâ prole susceptâ, ultimus Valesiae stirpis. Serres in Henr. III. Ludov. Lucius Hist. Iesuit. l. 4. c.3. Prae primis Iac. Aug. Thuan. in Hist.
XI.
HENRICUS III.
qui ex Maria Randerodia uxore Ioh. I. suscepit; cuius fil.
XII.
HENRICUS III
iunior, pater fuit Ioh. unde Megapolitani, et Nicoloti, unde Vandalici Principes, qui A. C. 1430. defecêre, orti sunt. Idem.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Henricus III (75) — 75Henricus III., (5. Oct.), den Beinamen »der Fromme«, auch »der Schwarze«, bei Andern »der Gebartete« führend, geboren im J. 1016, deutscher Kaiser seit dem J. 1039, wo er seinem Vater Konrad II. auf dem Throne folgte, gestorben am 5. Oct. 1056 …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • HENRICUS I — I. HENRICUS I. Dux Megapolitanus, fil. Ioh de quo supra, Ludovici IX. Gall. Regis in Palaestinam comes, captus a Saracenis 26. annos in duta servitute exegit, tandem a Sultano dimislus, cum ad suos rediisser, Obiit. A. C. 1302. II. HENRICUS I.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Henricus Regius — Henricus Regius, de son nom de naissance Hendrik De Roy, né le 29 juillet 1598 à Utrecht, mort le 19 février 1679 à Utrecht, est un philosophe et médecin néerlandais. Son nom est souvent traduit en français par Henri Le Roy.… …   Wikipédia en Français

  • Henricus Liberti — Hendrik van Groeninghen Portrait de Henricus Liberti par Antoine van Dyck (1599 …   Wikipédia en Français

  • Henricus de Segusio — (Heinrich von Susa), genannt Hostiensis (* kurz vor 1200 in Susa; † 25. Oktober oder 6. November 1271 in Lyon) war Kanonist und Kardinal der Katholischen Kirche. Eine Zugehörigkeit zur Familie De Bartolomeis in Susa, die in einigen Ausgaben… …   Deutsch Wikipedia

  • Henricus Pontanus — (* 29. Dezember 1652[1] in Steinfurt; † 15. September 1714 in Utrecht) war ein deutscher reformierter Theologe. Inhaltsver …   Deutsch Wikipedia

  • Henricus Grammateus — (also known as Henricus Scriptor, Heinrich Schreyber or Heinrich Schreiber) (1495 1525 or 1526 [ [http://www.erfurt web.de/SchreyberHeinrich Schreyber, Heinrich , short biography at erfurt web.de] ] ) was a German mathematician. In 1518 he… …   Wikipedia

  • Henricus Canisius —     Henricus Canisius     † Catholic Encyclopedia ► Henricus Canisius     (DE HONDT), canonist and historian, born at Nymwegen in Geldern and belonged to the same distinguished family as Saint Peter Canisius, who was his uncle; died 2 September,… …   Catholic encyclopedia

  • HENRICUS Crastus — Navarrae Rex, fil. Theobaldi VI. Com. Campaniae, tertius huius nominis successit fratri Theobaldo II. A. C. 1271. Saginâ suffocatus, Obiit Pompeiopoli, A. C. 1274. Ex Blanca Artesia, quae postmodum Edmundo Lancastr, Comiti, filio Hentici III.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HENRICUS cogn. Niger vel Catulus — fil. Welphi I. Bavatiae cucatum, post patrem frattemqueve Welphum II. teunit: pater ex Wulfilde Saxonica Welphi III. et Henrici cogo. Superbi, Ducis Saxoniae, (quam a socero Lothario Imp. A. C. 1137. acceperat) et Bavariae, Monachii conditoris.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”